

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 2: Versus 55
Habitantium.[ID.]Tradunt Hebraei Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Jobab cognati Moysi. Scribae igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretaturexsiccans,Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinaei, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Haereditas mea Israel, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretaturaurigavelascendens.Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in coelos ascendunt, de quibus dicitur:Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt[Rom. 8.].